Zachariæ 8:11-19 Vulgata Latina (VULG)

11.  Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum,

12.  sed semen pacis erit : vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum : et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc.

13.  Et erit : sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israël, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere ; confortentur manus vestræ.

14.  Quia hæc dicit Dominus exercituum : Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus,

15.  et non sum misertus : sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.

16.  Hæc sunt ergo verba quæ facietis : loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.

17.  Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis : omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus.

18.  Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :

19.  Hæc dicit Dominus exercituum : Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et lætitiam et in solemnitates præclaras. Veritatem tantum et pacem diligite.

Zachariæ 8