Zachariæ 7:13-14 Vulgata Latina (VULG)

13.  Et factum est sicut locutus est, et non audierunt : sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.

14.  Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt : et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens : et posuerunt terram desiderabilem in desertum.

Zachariæ 7