Zachariæ 7:12-14 Vulgata Latina (VULG)

12.  Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum : et facta est indignatio magna a Domino exercituum.

13.  Et factum est sicut locutus est, et non audierunt : sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.

14.  Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt : et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens : et posuerunt terram desiderabilem in desertum.

Zachariæ 7