1. Aperi, Libane, portas tuas,et comedat ignis cedros tuas.
2. Ulula, abies, quia cecidit cedrus,quoniam magnifici vastati sunt :ululate, quercus Basan,quoniam succisus est saltus munitus.
3. Vox ululatus pastorum,quia vastata est magnificentia eorum :vox rugitus leonum,quoniam vastata est superbia Jordanis.
4. Hæc dicit Dominus Deus meus : Pasce pecora occisionis,
5. quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes : Benedictus Dominus ! divites facti sumus : et pastores eorum non parcebant eis.
6. Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus : ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui : et concident terram, et non eruam de manu eorum.
7. Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis ! et assumpsi mihi duas virgas : unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum : et pavi gregem.
8. Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me.
9. Et dixi : Non pascam vos : quod moritur, moriatur, et quod succiditur, succidatur : et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui.