Zachariæ 1:9-17 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint hæc.

10.  Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.

11.  Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.

12.  Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? iste jam septuagesimus annus est.

13.  Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.

14.  Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum :Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,

15.  et ira magna ego irascor super gentes opulentas,quia ego iratus sum parum,ipsi vero adjuverunt in malum.

16.  Propterea hæc dicit Dominus :Revertar ad Jerusalem in misericordiis,et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum,et perpendiculum extendetur super Jerusalem.

17.  Adhuc clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum :Adhuc affluent civitates meæ bonis,et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.

Zachariæ 1