Zachariæ 1:6-12 Vulgata Latina (VULG)

6.  Verumtamen verba mea, et legitima mea,quæ mandavi servis meis prophetis,numquid non comprehenderunt patres vestros,et conversi sunt, et dixerunt :Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobissecundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras,fecit nobis ?

7.  In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens :

8.  Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.

9.  Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint hæc.

10.  Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.

11.  Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.

12.  Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? iste jam septuagesimus annus est.

Zachariæ 1