Tobiæ 6:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.

2.  Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.

3.  Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me.

4.  Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus.

5.  Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter.

6.  Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.

Tobiæ 6