9. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
10. Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :
11. quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
12. Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.
13. Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.
14. Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
15. Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.
16. Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
17. Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.
18. Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
19. Consilium semper a sapiente perquire.
20. Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.