7. Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
8. Quomodo potueris, ita esto misericors.
9. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
10. Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :
11. quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
12. Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.
13. Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.
14. Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
15. Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.
16. Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.