Tobiæ 4:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,

2.  dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe.

3.  Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus :

4.  memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.

5.  Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me.

6.  Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri.

7.  Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.

Tobiæ 4