6. Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum,et præcipe in pace recipi spiritum meum :expedit enim mihi mori magis quam vivere.
7. Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
8. quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
9. Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
10. Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :
11. sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.
12. Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum
13. dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.
14. Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.
15. Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
16. Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.