2. dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt,et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
3. Et nunc Domine, memor esto mei,et ne vindictam sumas de peccatis meis,neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
4. Quoniam non obedivimus præceptis tuis,ideo traditi sumus in direptionem,et captivitatem, et mortem,et in fabulam, et in improperium omnibus nationibusin quibus dispersisti nos.
5. Et nunc Domine, magna judicia tua,quia non egimus secundum præcepta tua,et non ambulavimus sinceriter coram te.
6. Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum,et præcipe in pace recipi spiritum meum :expedit enim mihi mori magis quam vivere.
7. Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
8. quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
9. Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
10. Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :
11. sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.