Tobiæ 3:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,

2.  dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt,et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.

3.  Et nunc Domine, memor esto mei,et ne vindictam sumas de peccatis meis,neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.

4.  Quoniam non obedivimus præceptis tuis,ideo traditi sumus in direptionem,et captivitatem, et mortem,et in fabulam, et in improperium omnibus nationibusin quibus dispersisti nos.

5.  Et nunc Domine, magna judicia tua,quia non egimus secundum præcepta tua,et non ambulavimus sinceriter coram te.

6.  Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum,et præcipe in pace recipi spiritum meum :expedit enim mihi mori magis quam vivere.

7.  Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,

Tobiæ 3