Tobiæ 13:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum,et in omnia sæcula regnum tuum :

2.  quoniam tu flagellas, et salvas ;deducis ad inferos, et reducis :et non est qui effugiat manum tuam.

3.  Confitemini Domino, filii Israël,et in conspectu gentium laudate eum :

4.  quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum,ut vos enarretis mirabilia ejus,et faciatis scire eosquia non est alius deus omnipotens præter eum.

5.  Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras,et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.

6.  Aspicite ergo quæ fecit nobiscum,et cum timore et tremore confitemini illi :regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.

7.  Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi :quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.

8.  Convertimini itaque peccatores,et facite justitiam coram Deo,credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.

Tobiæ 13