13. Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
14. Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem.
15. Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum.
16. Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.