Sophoniae 3:6-10 Vulgata Latina (VULG)

6.  Disperdidi gentes,et dissipati sunt anguli earum ;desertas feci vias eorum,dum non est qui transeat ;desolatæ sunt civitates eorum,non remanente viro, neque ullo habitatore.

7.  Dixi : Attamen timebis me,suscipies disciplinam ;et non peribit habitaculum ejus,propter omnia in quibus visitavi eam :verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.

8.  Quapropter exspecta me, dicit Dominus,in die resurrectionis meæ in futurum :quia judicium meum ut congregem gentes,et colligam regna,et effundam super eos indignationem meam,omnem iram furoris mei :in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.

9.  Quia tunc reddam populis labium electum,ut invocent omnes in nomine Domini,et serviant ei humero uno.

10.  Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei ;filii dispersorum meorum deferent munus mihi.

Sophoniae 3