Sophoniae 3:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Væ provocatrix, et redempta civitas, columba !

2.  non audivit vocem,et non suscepit disciplinam ;in Domino non est confisa,ad Deum suum non appropinquavit.

3.  Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ;judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.

4.  Prophetæ ejus vesani, viri infideles ;sacerdotes ejus polluerunt sanctum,injuste egerunt contra legem.

5.  Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ;mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ;nescivit autem iniquus confusionem.

6.  Disperdidi gentes,et dissipati sunt anguli earum ;desertas feci vias eorum,dum non est qui transeat ;desolatæ sunt civitates eorum,non remanente viro, neque ullo habitatore.

7.  Dixi : Attamen timebis me,suscipies disciplinam ;et non peribit habitaculum ejus,propter omnia in quibus visitavi eam :verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.

Sophoniae 3