Secundum Matthæum 9:35-38 Vulgata Latina (VULG)

35.  Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.

36.  Videns autem turbas, misertus est eis : quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.

37.  Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa, operarii autem pauci.

38.  Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

Secundum Matthæum 9