Secundum Matthæum 9:20-34 Vulgata Latina (VULG)

20.  Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.

21.  Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.

22.  At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.

23.  Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat :

24.  Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.

25.  Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella.

26.  Et exiit fama hæc in universam terram illam.

27.  Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David.

28.  Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine.

29.  Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis.

30.  Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.

31.  Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.

32.  Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.

33.  Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes : Numquam apparuit sic in Israël.

34.  Pharisæi autem dicebant : In principe dæmoniorum ejicit dæmones.

Secundum Matthæum 9