20. Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.
21. Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
22. At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
23. Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat :
24. Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
25. Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella.
26. Et exiit fama hæc in universam terram illam.
27. Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David.
28. Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine.
29. Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis.
30. Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.
31. Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.