16. Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
17. ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit :et ægrotationes nostras portavit.
18. Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
19. Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.
20. Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
21. Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
22. Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
23. Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :
24. et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.
25. Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.