Secundum Matthæum 8:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :

2.  et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.

3.  Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.

4.  Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.

5.  Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,

6.  et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.

7.  Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.

Secundum Matthæum 8