26. Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :
27. et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
28. Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
29. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.