2. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
3. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?
4. aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
5. Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
6. Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
7. Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
8. Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.
9. Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?
10. aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?
11. Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?