Secundum Matthæum 7:10-20 Vulgata Latina (VULG)

10.  aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?

11.  Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?

12.  Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.

13.  Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

14.  Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !

15.  Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :

16.  a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?

17.  Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.

18.  Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.

19.  Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

20.  Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

Secundum Matthæum 7