Secundum Matthæum 6:5-23 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

6.  Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

7.  Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.

8.  Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.

9.  Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis,sanctificetur nomen tuum.

10.  Adveniat regnum tuum ;fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.

11.  Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,

12.  et dimitte nobis debita nostra,sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

13.  Et ne nos inducas in tentationem,sed libera nos a malo. Amen.

14.  Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.

15.  Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

16.  Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.

17.  Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,

18.  ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

19.  Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.

20.  Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.

21.  Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

22.  Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

23.  Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ?

Secundum Matthæum 6