Secundum Matthæum 6:11-15 Vulgata Latina (VULG)

11.  Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,

12.  et dimitte nobis debita nostra,sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

13.  Et ne nos inducas in tentationem,sed libera nos a malo. Amen.

14.  Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.

15.  Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

Secundum Matthæum 6