37. Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
38. Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
39. Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :
40. et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
41. et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
42. Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43. Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
44. Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
45. ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
46. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?
47. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?
48. Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.