35. neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
36. neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
37. Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
38. Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
39. Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :
40. et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
41. et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
42. Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43. Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
44. Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
45. ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.