31. Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
32. Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
33. Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.
34. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :
35. neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
36. neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
37. Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
38. Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
39. Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :
40. et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
41. et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.