Secundum Matthæum 5:25-45 Vulgata Latina (VULG)

25.  Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.

26.  Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

27.  Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.

28.  Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.

29.  Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.

30.  Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.

31.  Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.

32.  Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.

33.  Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.

34.  Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :

35.  neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :

36.  neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.

37.  Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.

38.  Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.

39.  Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :

40.  et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :

41.  et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.

42.  Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.

43.  Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.

44.  Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :

45.  ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.

Secundum Matthæum 5