24. relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.
25. Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.
26. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
27. Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.
28. Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
29. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
30. Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
31. Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
32. Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
33. Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.
34. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :
35. neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
36. neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
37. Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.