Secundum Matthæum 5:22-34 Vulgata Latina (VULG)

22.  Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis.

23.  Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :

24.  relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.

25.  Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.

26.  Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

27.  Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.

28.  Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.

29.  Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.

30.  Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.

31.  Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.

32.  Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.

33.  Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.

34.  Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :

Secundum Matthæum 5