Secundum Matthæum 5:2-13 Vulgata Latina (VULG)

2.  et aperiens os suum docebat eos dicens :

3.  Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum.

4.  Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.

5.  Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.

6.  Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.

7.  Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.

8.  Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.

9.  Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.

10.  Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum.

11.  Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :

12.  gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.

13.  Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.

Secundum Matthæum 5