1. Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
2. et aperiens os suum docebat eos dicens :
3. Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
4. Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.
5. Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.
6. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.
7. Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.
8. Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.
9. Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.
10. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
11. Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :
12. gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13. Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.