7. Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
8. Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
9. et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
10. Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
11. Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
12. Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :
13. et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :
14. ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :
15. Terra Zabulon, et terra Nephthalim,via maris trans Jordanem,Galilæa gentium :
16. populus, qui sedebat in tenebris,vidit lucem magnam :et sedentibus in regione umbræ mortis,lux orta est eis.
17. Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.