11. Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
12. Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
13. Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
14. Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?
15. Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
16. Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
17. Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.