Secundum Matthæum 3:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,

2.  et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.

3.  Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini ;rectas facite semitas ejus.

4.  Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.

5.  Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ;

6.  et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.

7.  Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?

8.  Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.

Secundum Matthæum 3