16. Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
17. Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.
18. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :
19. euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
20. docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.