15. At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
16. Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
17. Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.
18. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :
19. euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
20. docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.