12. Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
13. dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
14. Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
15. At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.