1. Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
2. Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :
3. erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.
4. Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
5. Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
6. Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
7. Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.
8. Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.