9. Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :
10. et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
11. Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.
12. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
13. Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
14. Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
15. Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :
16. habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
17. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?
18. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
19. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
20. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
21. Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.
22. Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?