Secundum Matthæum 27:64-66 Vulgata Latina (VULG)

64.  Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.

65.  Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.

66.  Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.

Secundum Matthæum 27