35. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
36. Et sedentes servabant eum.
37. Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.
38. Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.
39. Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
40. et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.
41. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :
42. Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :
43. confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.
44. Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
45. A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
46. Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
47. Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.
48. Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
49. Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
50. Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
51. Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
52. et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
53. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.