Secundum Matthæum 27:34-46 Vulgata Latina (VULG)

34.  Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.

35.  Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

36.  Et sedentes servabant eum.

37.  Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.

38.  Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.

39.  Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,

40.  et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.

41.  Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :

42.  Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :

43.  confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.

44.  Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

45.  A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.

46.  Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?

Secundum Matthæum 27