Secundum Matthæum 27:24-34 Vulgata Latina (VULG)

24.  Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.

25.  Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.

26.  Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.

27.  Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :

28.  et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,

29.  et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.

30.  Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.

31.  Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.

32.  Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.

33.  Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.

34.  Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.

Secundum Matthæum 27