18. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
19. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
20. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
21. Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.
22. Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?
23. Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.
24. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.
25. Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
26. Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
27. Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :
28. et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
29. et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.
30. Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.