Secundum Matthæum 27:15-22 Vulgata Latina (VULG)

15.  Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :

16.  habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

17.  Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?

18.  Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

19.  Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

20.  Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.

21.  Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.

22.  Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?

Secundum Matthæum 27