Secundum Matthæum 27:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.

2.  Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.

3.  Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,

4.  dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.

5.  Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.

6.  Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.

7.  Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.

8.  Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.

Secundum Matthæum 27